Charter Document - 04930035
Charter Number: | 04930035 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Surrender |
Date: | 1226 - 1227 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis archidiaconi Parisiensis in Domino salutem Notum facimus quod constitutus coram nobis Bernerus de Mosterolio miles voluit et concessit quod confratria Sancti Mederici Parisiensis vineam quamdam quam habet apud Mosterolium in censiva ejusdem militis ad censum quatuor denariorum singulis annis reddendorum in perpetuum teneat et possideat Obligavit etiam se et heredes suos ne de cetero dictam confratriam possint compellere ad distrahendam vineam supradictam qui quatuor denarii reddendi sunt singulis annis in octabis beati Dyonisii Datum anno Domini MCCXXVI mense aprili