Charter Document - 04930024
Charter Number: | 04930024 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1156 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notum fieri volumus tam futuris quam presentibus quod ego Petrus beati Maglorii abbas consensu fratrum nostrorum partem quamdam terre nostre que est ad caput ecclesie Sanctorum Innocentium canonicis ecclesie Sancti Mederici sic donamus et habendam concedimus ut omnes redhibitiones et consuetudines parrochiam viaturam et quicquid ad eam pertinet inde habeant et in perpetuum quiete possideant Ipsi autem quandam terram suam que officinis nostris proxima erat similiter cum omnibus consuetudinibus cum parrochia et omnibus redhibitionibus per manum capituli Beate Marie nobis concesserunt ut haberemus et in perpetuum quiete possideremus Hanc autem mutuam donationem ne ab aliquo posset infringi vel oblivione deleri noticie litterarum curavimus tradere et sigilli impressione beati Maglorii munire Hujus rei testes sunt ego Petrus abbas Rivallonus prior Girelmus Tirathrius Ascelinus Gaufridus Johannes puer Erchambaudus puer Rainaldus puer Actum publice in capitulo beati Maglorii anno incarnati Verbi MCLVI