Charter Document - 04930020

Charter Document - 04930020


Charter Number: 04930020
Cartulary Title: Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1219
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Abbatissa Sancti Antonii Parisiensis totusque conventus ejusdem monasterii omnibus has litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis a fratribus nostris conversis et ab executoribus testamenti Roberti Leber defuncti nos accepisse quod dictus P[etrus] Leber defunctus et Agnes ejus relicta donaverunt domum suam sitam in fundo terre Sancti Mederici Parisiensis cum appendiciis ejusdem de consensu canonicorum ejusdem ecclesie ecclesie nostre in perpetuam elemosinam hac conditione tamen adjecta tam a nobis quam a dictis canonicis sicut etiam memorati Robertus Leber et Agnes ejus relicta inter se ordinaverunt quod pro eo quod sepe dicti canonici de cetero non poterunt nos compellere ad distrahendum seu ad alienandum domum supradictam cum appendiciis suis nos vel quicumque possessor fuerit domus supradicte tenebitur reddere memoratis canonicis singulis annis in Pascha viginti solidos de augmentato censu in recompensatione vendarum antiquo tamen censu capitali quatuordecim denariorum qui solebant reddi dictis canonicis pro sepe dicta domo singulis annis in nullo penitus diminuto retentis eisdem canonicis theloneo rotagio et aliis juribus et consuetudinibus que soient provenire ex fundo terre Et quia domum supradictam aliter tenere non poteramus huic ordinationi nostrum unanimiter prebuimus assensum In cujus rei memoriam presentem cartulam sigillo ecclesie nostre fecimus consignari et communiri Actum anno Domini MCC octavo decimo mense februario