Charter Document - 04930017

Charter Document - 04930017


Charter Number: 04930017
Cartulary Title: Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1225
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis E[rnaudus de Curva Villa] decanus N[icholaus] cantor Parisienses salutem in Domino Notum facimus quod dominus Martinus capicerius ecclesie Sancti Mederici Parisiensis coram nobis recepit a sex concanonicis ejusdem ecclesie a festo sancti Mederici anno Dominice Incarnationis MCC vicesimo quinto usque ad quatuor annos omnes oblationes que ad magnam missam in memorata ecclesia fuerint ad firmam pro sexaginta solidis parisiensium reddendis quolibet anno usque ad predictos quatuor annos ab eodem Martino capicerio memoratis sex canonicis ad quatuor terminos scilicet ad festum Sancti Remigii quindecim solidos et ad Nativitatem Domini quindecim solidos et ad Pascham Domini quindecim solidos et ad Nativitatem Sancti Johannis Baptiste quindecim solidos sicut idem Martinus in verbo sacerdotis promisit et creantavit coram nobis Recognovit autem idem M[artinus] coram nobis quod predictas oblationes percipit et percipiet sub nomine predictorum sex canonicorum usque ad quatuor annos supra predictos Ab hac vero firma excipiuntur oblationes que ad magnam missam in predicta ecclesia fueri[n]t in duabus festivitatibus scilicet in festo passionis apostolorum Petri et Pauli et in festo sancti Leonardi que oblationes sunt communes memoratis capicerio [] canonicis predicte ecclesie secundum tenorem litterarum capituli Parisiensis prout memorati canonici nobis asseruerunt Actum anno Domini MCCXXV [mense] julio