Charter Document - 04930016

Charter Document - 04930016


Charter Number: 04930016
Cartulary Title: Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1223
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Dei gratia Parisiensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis eternam in Domino salutem Notum facimus quod referente nobis dilecto nostro G archipresbitero Sancti Jacobi Parisiensis audivimus quod cum Parisiensis augmentatione ecclesie xl duos solidos et duos denarios augmentati census possideret ei in elemosina legatos supra quasdam domos sitas in censiva ecclesie Sancti Mederici Parisiensis et canonici dicte ecclesie dictum archipresbiterum ad vendendum censum predictum compellerent sicut tam ab ipso archipresbitero quam a parte canonicorum ipsorum nobis est relatum tandem archipresbiter predictum censum prefatis canonicis Sancti Mederici pro decem et octo libris Parisiensium vendidit et quitavit Nos igitur venditionem et quitationem ipsam ratam habentes presentes litteras in hujus rei testimonium sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCCXXIII mense junio