Charter Document - 04930012
Charter Number: | 04930012 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Receipt |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Decanus et capitulum Parisiense universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod capitulum Sancti Mederici Parisiensis in presentia nostra constitutum quitavit Ysembardo canonico ejusdem ecclesie de septem libris parisiensium in quibus ipse tenebatur eidem capitulo in commodo sicut ab utraque parte confessum fuit coram nobis Dictus vero Ysembardus in presentia nostra similiter constitutus recognovit quod satisfactum est ei a dicto capitulo super xx libras parisiensium in quibus eidem Ysembardo tenebatur per compositionem factam inter ipsos coram venerabilibus viris judicibus a domino papa delegatis videlicet abbate priore de Cagia et thesaurario Meldonensi sicut in eorumdem judicum litteris supra dicta compositione confectis plenius continetur Actum anno Domini MCCXXXIII crastino dominice qua cantatur Oculi mei