Charter Document - 04930009

Charter Document - 04930009


Charter Number: 04930009
Cartulary Title: Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1219
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Notum facimus quod constituti coram nobis Willelmus de Meldis crucesignatus ad proficiscendum in Terram Sanctam et Sibilla uxor ejus Parisienses donaverunt ecclesie Sancti Mederici Parisiensis post decessum suum quatuor domos suas sitas prope furnum Templi in censiva Sancti Victoris unam et dimidiam et in censiva Sancti Mederici duas domos et dimidiam et centum libras parisiensium de quibus redditus ementur ad beneficium cujusdam capellanie quam ipsi pro remedio animarum suarum instituerunt in memorata ecclesia et eandem capellaniam coram nobis Nicholao clerico filio eorum de consensu nostro contulerunt Sciendum est autem quod idem Nicholaus cum ad competentem etatem pervenerit et successores sui instituendi in eadem capellania tenebuntur residentiam facere in dicta capellania et ordinari ad ordinem sacerdotii Supradicte vero centum libre deponentur penes domum Templi Parisius sub fideli custodia usque ad duos annos ex quo iter arripuerit idem Guillelmus donec certum sit de ejusdem Guillelmi obitu vel reditu Et si infra duos annos idem W[illelmus non redierit] per manus canonicorum Sancti Mederici collocabuntur dicte centum libre in emptiones utiles ad opus beneficii supradicti Si vero dictus Guillelmus rediret ipse haberet dictas centum libras ad negociandum salvo tamen capitale dicte ecclesie prius prestita bona securitate et sufficienti de restituendis prefatis centum libris ecclesie antedicte et lucrum quod de dictis centum libris posset pervenire poneretur in augmentum redituum beneficii supradicti Prefati vero Guillelmus et ejus uxor omnes domos prenominatas et proventus qui ex supradicta pecunia potuerunt haberi capient et habebunt sine contradictione quamdiu insimul vixerint vel alter eorum qui plus supervixerit Quibus defunctis capellanus dicte ecclesie qui in eadem capella instituetur quicumque fuerit habebit supradictas domos et emptiones predictarum centum librarum Obligaverunt etiam sepedicti Guillelmus et ejus uxor capellanum dicte capellanie quicumque fuerit ad reddendum singulis annis decem solidos canonicis et clericis de choro Sancti Mederici pro anniversario suo faciendo Quorum de[cem solidorum] quinque reddentur in crastino dominice qua cantatur Invocavit me et alii quinque solidos in crastino octabarum sancti Dyonisii In cujus rei testimonium et memoriam presentes litteras ad petitionem dictorum W[illelmi] et S[ibille] uxoris sue sigillo nostro fecimus consignari Actum anno Verbi incarnati MCCIX decimo mense julio