Charter Document - 04930005

Charter Document - 04930005


Charter Number: 04930005
Cartulary Title: Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1247
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis L[ucas] decanus totumque capitulum Parisiense salutem in Domino Notum facimus quod coram nobis constituti capicerius et canonici Sancti Mederici Parisiensis asseruerunt et recognoverunt quod Anfredus presbiter capellanus et beneficiatus in ecclesia dicti Sancti Mederici obtinet et habet in eadem ecclesia beneficium quod fuit Ade presbiteri quondam beneficiati in dicta ecclesia quod beneficium institutum fuit ut dicebant dicti capicerius et canonici de bonis defuncti Raimundi Cementarii Asserunt jam dicti capicerius et canonici quod dicto beneficio annexa sunt et sunt de dicto beneficio quedam domus sita in Novo Vico ubi sunt quinque stagia ut dicitur item xxx solidi augmentati census supra domum quamdam quam tenet ut dicitur Thomas de Carnoto item super quamdam domum quam tenet ut dicitur Robertus Cementarius viginti et unum solidi item decem solidi super quamdam domum quam tenet [ut] dicitur Guillelmus de Boyssiaco item decem solidi super domum quam tenet ut dicitur relicta defuncti Nicholai Popin item viginti duos solidi super domum quam tenet ut dicitur Guillelmus de Grisiaco Que omnia videlicet domus et census et sunt in terra ecclesie dicti Sancti Mederici sicut confessi sunt coram nobis dicti capicerius et canonici et recognoverunt coram nobis dicti capicerius et canonici quod ordinatum et conventum fuerat inter ipsos ex una parte et dictum Anfredum ex altera attendentes in hoc ut dicebant utilitatem dicte ecclesie quod dictus Anfredus nomine dicti beneficii et ejus successores in dicto beneficio teneant habeant et possideant pacifice et quiete dictam domum et dictum censum in manu mortua sine occasione vendendi aut ponendi extra manum suam ita tamen quod dictus Anfredus et ejus successores de dicto beneficio tenebuntur solvere annuatim in perpetuum dictis capicerio et canonicis quadraginta solidos parisiensium pro dictis domo et censu quatuor terminis Parisius consuetis hiis videlicet ad festum sancti Remigii decem solidos infra octabas Natalis Domini decem solidos infra octabas Pasch e x solidos infra octabas Nativitatis sancti Johannis Baptiste x solidos Promittentes dicti capicerius et canonici firmiter per legitimam stipulationem quod contra predictam ordinationem per se vel per alium non venient in futurum Nos autem ad quos spectat dispositio et ordinatio dicte ecclesie predictam ordinationem volumus concedimus et laudamus In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillo nostro fecimus communiri Datum anno Domini MCCXL septimo mense julio