Charter Document - 04930001
Charter Number: | 04930001 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1175 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Mauricius Dei gratia Parisiensis episcopus notum fieri volumus presentibus et futuris quod in festo sancti Egidii faciendum est singulis annis in ecclesia Sancti Mederici Parisiensis anniversarium magistri Galteri canonici ejusdem ecclesie ac parentum et benefactorum suorum qui eidem ecclesie dedit clausum suum de Malcoart annuente Theobaldo milite in cujus terra predictum clausum situm est annuentibus etiam ejusdem Theobaldi uxore et filio salvo tamen censu annuali scilicet sexdecim denariis quos de predicto clauso prenominatus miles aut ejus heredes singulis annis sunt habituri Predicti etiam Theobaldi et uxoris ejus anniversarium celebrabitur singulis annis in ecclesia Sancti Mederici die obitus militis Dedit etiam idem Galterius predicte ecclesie pressorium predicto clauso vicinum cum domo lapidea et xxiii cupis magnis et parvis et arpento et dimidio terre arabilis et tribus hospitibus ad fretam Bernuzum juxta hospites ejusdem ecclesie eo videlicet tenore ut singuli die anniversarii prenominati canonici et vicarii loco absentium servientes sex denarios habeant et in Quadragesima duos modios vini similiter inter canonicos mansionarios et vicarios absentium equaliter dividendos Et si quid residuum fuerit sub testimonio canonicorum ejusdem ecclesie qui mansionarii fuerint et maxime unius canonici et unius laici parrochiani legitima computatione expendatur in necessariis ecclesie Quod si forte aliquid dissensionis super hiis emerserit consilio Parisiensis episcopi discutiatur Ut autem hec predicta inviolabile robur obti[ne]ant presentem cartam sigilli nostri auctoritate muniri volumus rogatu predicti Galteri et prenominati militis qui etiam in presentia nostra confessus est quod ipse cum uxore sua et filio ratam habuerit clausi donationem et id juris quod in eo habuerat integre obtulerit ad altare beati Mederici salvo tamen ut dictum est censu annuo sexdecim denariorum Hujus rei testes sunt magister Hylduinus Petrus capellanus Theobaldus de Corbolio Herveus de Montmarenci canonici Robertus de Beeloi qui ibidem missam celebravit Guido de Issi Galo [de Passu canonicus S] Dyonisii de Passu Harcherius Erchambaudus de Sancto Maglorio Balduinus de Sancto Christoforo sacerdotes Thomas Boucel Heloynus de Sancto Mederico Robertus de Paris Renoldus laici Actum publice Parisius anno Incarnationis Verbi millesimo centesimo septuagesimo quinto gloriosissimi Ludovici regis Francorum anno xxxviii episcopatus nostri anno xv