Charter Document - 04929158

Charter Document - 04929158


Charter Number: 04929158
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1259
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Guillelmus de Maciaco est homo ligius Prioris Sti M de C de domo que fuit defuncti Alelmi de Maciaco quondam fratris sui et fecit homagium domino Evrardo Priori Sti M die lune proxima post festum Bti Nicholai hyemalis anno Domini Mill ducent L nono presentibus fratre Nicholao tunc priore de Aneto fratre Yvone et fratre Johanne cappelanis dicti Prioris Cinquieme main Homines de Aconvilla et de Porresec constituti coram baillivis comitis Blesensis jurantes pro justicia villarum dictarum cujus esset sive prioris de Nogento sive prefati comitis testati sunt in hunc modum Rainaldus dixit quod si Prior de Nongento non posset habere satellites Comitis du Perche ad justiciandos suos homines de Asconvilla et de Poiressec si ipsi homines nollent se justiciare per Priorem bene poterat dictus Prior vocare satellites comitis Blesensis in auxilium suum ad justiciandos ipsos homines