Charter Document - 04921290

Charter Document - 04921290


Charter Number: 04921290
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1284
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

U p l i frater Adam humilis prior Bte Marie de Gornaio super Maternam totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino Notum facimus quod cum inter nos et ecclesiam nostram de Gornaio ex una parte et viros religiosos abbatem et conventum Sti Petri Fossatensis et eorum ecclesiam ex altera questio verteretur super eo quod nos ecclesie nostre de Gornaio nomine dicebamus nos habere jus percipiendi decimas lanarum agnarum vitulorum et porcorum in quodam manerio quod vocatur granchia defuncti Ludovici eo videlicet quod quedam pars dicti manerii scilicet illa pars in qua sunt tecta animalium et in qua parte animalia in dicto manerio existentia nutriuntur et jacent assidue sita est infra fines sive metas parochie nostre de Essona cujus parrochie de Essona decimatio ad nos et ecclesiam nostram de consuetudine seu de jure patronatus pertinet dictis vero abbate et conventu Fossatensibus in contrarium asserentibus se nomine ecclesie sue esse et fuisse a longis temporibus retroactis in possessione percipiendi et habendi decimas agnorum vitulorum et porcorum in dicto manerio eo videlicet quod altera pars manerii videlicet illa pars in qua inhabitantes dictum manerium manent et habitant sita est ut dicitur infra fines sive metas parrochie de Everiaco cujus parrochie decimatio ad ipsos abbatem et conventum de consuetudine seu de jure patronatus dicitur pertinere Tandem bonis viris mediantibus inter nos et ipsos fuit amicabiliter unanimiter et finaliter in modum qui sequitur concordatum ita videlicet quod perpetuo decimas agnorum tantummodo in dicto manerio seu tecto sita in dicta parrochia nostra de Essona libere percipient et quiete et nos et ecclesia nostra de Gornaio habebimus perpetuo et percipiemus in eodem manerio decimas lanarum vitulorum et porcorum tantummodo libere et quiete Datum anno Domini MCCLXXXIII mense februario