Charter Document - 04921285
Charter Number: | 04921285 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1281 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
O p l i nos Almauricus de Meulento dominus de Cauda et de Gornayo armiger dominus Gobertus de Argus et dominus Guillelmus de Amblevilla milites salutem in Domino Notum facimus quod cum nos dedissemus concessisse mus et certis metis fecissemus signari de propria parte nemorum nostrorum de Roissiaco in Bria duas vias unam inter nemus ecclesie Bte Marie de Gornayo et nemus hospitum dicte ecclesie apud Roissiacum manentium et alteram inter nemus dicte ecclesie predictum et nemus religiosorum virorum abbatis et conventus Fossatensis ad nemora foreste nostre de Roissiaco et nemora dicte ecclesie de Gornaio et hospitum suorum predictorum evacuanda et animalia Prioris ecclesie de Gornaio et hospitum suorum ducenda in pasturam in suis nemoribus et reducenda per eosdem in quibus viis omnimodam justiciam retinemus sed quia dicte vie ad dicta nemora nostra evacuere sufficere non valebant nos pensata utilitate nostra et heredum nostrorum ac participantium nobiscum in dicta foresta cum Priore et conventu et eorum hospitibus concordavimus in hunc modum quod ipsi Prior et conventus et sui hospites concesserunt nobis et certis metis assignari fecerunt runt unam aliam viam per nemora dictorum hospitum in qua via sic concessa nichil juris proprietatis justicie seu dominii nos vel heredes nostri seu nobiscum participantes in dicta foresta habebimus Pro qua via et in recompensationem ejusdem dedimus et concessimus dictis Priori et conventui et suis hospitibus una cum usu aliarum viarum predictarum quinque arpenta nemoris nostri circa Marchesium sita certis limitata metis et signata que quinque arpenta nemorum dicti hospites de Roissiaco tenebunt in posterum a dictis religiosis et eorum ecclesia de Gornaio tanquam a dominis fundi Datum anno Domini MCC octogesimo primo mense novembri