Charter Document - 04921278
Charter Number: | 04921278 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1279 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
U p l i salutem Notum facimus quod cum Prior et conventus Bti Martini de Campis Paris dicerent quod erant in saisina justiciandi falsas mensuras in terra sua infra muros Paris et quod justicia false mensure fuerat eis reddita in Castelleto Paris de Adam Cafet dicerent etiam quod erant in saisina habendi estalonem pro mensuris hospitum suorum adjustandis et adjustandi dictas mensuras ad suum estalonem et signandi easdem Preposito nostro Parisiensi pro nobis contrarium asserente et dicente nos esse in possessione predictorum Tandem quia per inquestam super hoc factam probatum inventum fuit dictos Priorem et conventum esse in saisina justiciandi falsas menras in terra sua antiqua in qua habent justiciam prout se continuat pronunciatum fuit per curie nostre judicium dictos Priorem et conventum in saisina hujusmodi remanere debere Estalone et signo mensurarum nobis remanentibus prout hactenus extitit usitatum In cujus rei testimonium pres litteris nostrum fecimus apponi sigillum Actum apud Vicenas anno Domini MCC septuagesimo nono mense augusto