Charter Document - 04921258
Charter Number: | 04921258 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Frater Yvo humilis prior Beati Martini de Campis noveritis quod frater Symon prior prioratus nostri Sti Dyonisii de Carcere tradidit ad incrementum census Nicholao Cervisiario civi Parisiensi et Auburgi ejus uxori domum in ruella que tendit ad Secanam ante stuppas domus Sti Martini contiguam domui que fuit defuncti Johannis de Bonolio et cuidam alie domui que fuit defuncti domini Ferrici de Sto Dyonisio et a parte posteriori jardino dicti prioratus que domus a parte posteriori supra dictum jardinum sex fenestras scilicet duas in quolibet stagio et ibidem debent dicte fenestre sub forma et modo quibus sunt in presenti apparentes libere perpetuo remanere salvo quod si murus ubi situantur contingat renovari quod ipse fenestre et visiones in ipso muro juxta modum predictum refici valeant et reponi videlicet pro iiii lib par annui redditus Datum anno Domini MCCLXX quarto mense januarii