Charter Document - 04921215
Charter Number: | 04921215 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1267 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
U p l i Officialis curie Parisiensis in nostra presentia constituta Isabellis dicta Sache Espee de Kala vidua recognovit et confessa fuit in jure coram nobis se in perpetuam elemosinam in perpetuum quitavisse conventui de Gornaio ad pitantiam ipsius conventus quoddam arpentum vinee quod dicebat se habere in territorio quod vocatur Campus Richardi in censiva Prioris de Gornaio ad septem denarios capitalis census ita tamen quod dictus conventus in posterum anniversarium patris sui et matris sue defunctorum et etiam defuncti magistri Stephani fratris dicte Isabellis annuatim facere teneatur et similiter anniversarium ipsius Isabellis post decessum suum Datum anno Domini millesimo ducentesimo L sexto die lune post dominicam qua cantatur Letare Jerusalem