Charter Document - 04921201
Charter Number: | 04921201 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Announcement |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
U p l i frater Hugo humilis prior Sti Martini de Campis Paris totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino Noverint universi quod nobilis vir dominus Johannes de Castaleone comes Blesensis et dominus Avesnarum et Alipdis ejus uxor comitissa Blesensis voluerunt et concesserunt caritatis intuitu et pietatis interventu quod duo arpenta nemoris que Prior et fratres de Merroliis tenent apud Merrolorias inter nemus de Merroliis quod vulgariter vocatur nemus du Perier ex una parte et nemus Petri de Spina armigeri ex altera moventia de feodo de Braya que quondam fuerunt collata seu donata in elemosinam dictis fratribus et Priori et fratribus de Merroliis a marescallis de Centoniaco in elemosinam voluerunt autem predicti Johannes et ejus uxor quod dicti Prior et fratres predicte domus de Merroliis dicta duo arpenta possideant in perpetuum Ad hec omnia supradicta tenenda adimplenda et conservanda pred Johannes comes Blesensis et Aalipdis ejus uxor se et heredes suos obligarunt tenemur autem pro predictis Johanne et ejus uxore missam de Sancto Spiritu facere celebrari in ecclesia de Merroliis a fratribus ibidem commorantibus in crastino Ascensionis Domini quamdiu vixerint Post decessum vero pred Johannis et Aalipdis ejus uxoris pred missa in missam defunctorum convertetur Datum anno Domini MCCLX quinto mense augusto