Charter Document - 04921199
Charter Number: | 04921199 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Ammortisement |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
U p l i Johannes de Castellione comes Blesensis et dominus Quesnaii et Alibdis uxor ejus comitissa Blesensis salutem in Domino Notum facimus quod duo arpenta nemoris quod Prior et fratres de Merroliis tenent et possident sita apud Merrolas inter nemus de Merroliis quod vulgariter vocatur nemus du Perier ex una parte et nemus Petri de Spina armigeri moventia de feodo nostro de Braya que quondam fuerunt collata seu donata in elemosinam dictis priori et fratribus de Merroliis a Marescalcis de Centeniaco in elemosinam volumus et concedimus quod dictus prior et fratres de Merroliis dicta duo arpenta habeant teneant et possideant in perpetuum pacifice et quiete in manu mortua sine occasione vendendi seu extra manum suam ponendi quantum ad hec heredes nostros obligamus Prior autem et fratres de Merroliis tenentur pro nobis semel in anno quamdiu vixerimus unam missam de Sancto Spiritu celebrare post decessum vero nostrum missa celebrabitur de deffunctis In cujus rei testimonium sigilla nostra pres litteris duximus apponenda Datum Parisius anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quinto mense junio