Charter Document - 04921153
Charter Number: | 04921153 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Annexation |
Date: | 1258 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
O p l i Petrus prior Bte Marie de Gornaio Nos granchiam nostram cum porprisio suo sitam juxta portam nostri prioratus que granchia fuit quondam defuncti Guillelmi de Campis dicti Boulart et masuram domus que fuit quondam Roberti Lotricis et Ysabellis ejus uxoris contiguam porprisio dicte granchie et duo arpenta prati sita supra Maternam rippariam extra muros ecclesie nostre que fuerunt ejusdem Guillelmi predicti dedimus et concessimus conventui nostro ad usus pitanciarum et necessarias utilitates ejusdem conventus libere quiete et pacifice in perpectuum tenenda et possidenda ita tamen quod nos et successores nostri futuri tenebimus et pacifice possidebimus in perpetuum domum quam ipse emit a Rogerio Carpentario et Hecelina ejus uxore et etiam domum contiguam eidem domui sitam in bivio vici contra posticum cimiterii parrochialis que domus quondam fuit a Galtero de Pistrino legata conventui Datum anno Domini mill ducent LVIII mense julii