Charter Document - 04921139

Charter Document - 04921139


Charter Number: 04921139
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1257
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

U p l i Prior et Conventus Sti Nicolai juxta Silvanectum Cluniacensis ordinis salutem in Domino Notum facimus quod nos ob reverentiam et amorem specialem quem habemus erga dilectos nostros venerabiles viros Decanum et Capitulum Silvanectenses voluimus et concessimus eisdem et liberaliter et benigne assensum nostrum prebuimus ut ad clausum claustri ipsis a domino Rege concessi murum suum per terram et domum nostram sitam in Castro Silvanectensi construerent ita quod linealiter et directe protenderetur dictus murus a columpna postici dicte domus usque ad murum castelli Silvanectensis ut corpus sive principale ejusdem domus predicte cum tota justitia et dominio nobis et successoribus nostris in dicto claustro sita remanerent Concesserunt autem nobis iidem Decanus et Capitulum ut juxta dictum murum appenditium non tamen nimis altum cujus tigna in dicto muro ponantur sive inserantur edificare si nobis placuerit possimus Nec nos in dicto muro hostium seu fenestram seu aliquam aperturam habere poterimus Et si fortassis dictus murus corrueret aut ruinam minaretur iidem Decanus et Capitulum cum indemnitate nostra reparare tenerentur Quitavimus etiam dictis Decano et Capitulo stabulum sive grangiam cum granariis et pratello sive jardino dicte domui contigua prout se proportant absque omni onere redditus alicujus annui sive census Iidem autem Decanus et Capitulum in recuperationem dicte quitationis assignaverunt nobis tringenta solidos annui redditus sive census supra domum que fuit Johanis filii Anselli de Ponte Hermeri sitam in vico Paris in fundo et justitia nostra Promittentes [] In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillo nostro fecimus communiri Datum anno Domini MCC quinquagesimo septimo mense augusto