Charter Document - 04921117
Charter Number: | 04921117 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Reginaldus miseratione divina Parisiensis ecclesie minister indignus universis p l i salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presentia constituti Robertus dictus li Lavendiers et Ysabellis uxor ejus recognoverunt se dedisse et in puram et perpetuam elemosinam se contulisse Priori et conventui Bte Marie de Gornayo super Maternam se et sua bona universa mobilia et conquestus p et f et specialiter quandam domum suam ante cimiterium juxta portam prioratus dicte ecclesie Prefati vero Prior et conventus non immemores beneficii supradicti concesserunt eisdem sicut ipse Prior confessus fuit coram nobis quamdiu ipsi vixerint constante matrimonio inter ipsos singulis ebdomadis viginti et quatuor panes vid x albos et xiv nigros cum portione vini et potagii que conferri in talibus consuevit Insuper tenetur prefatus Prior ut asserit annuatim pedissece ipsorum de mercede satisfacere competenter Altero autem ipsarum sublato de medio reliquus superstes in fratrem et conversum seu conversam a Priore et conventu recipietur In cujus rei testimonium [] Actum anno Domini MCC quinquagesimo quarto mense novembri