Charter Document - 04919822
Charter Number: | 04919822 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Priori et conventui Sancti Martini de Campis Parisiensis salutem et apostolicam benedictionem Religionis vestre promeretur bonestas ut vos graciam Sedis Apostolice prosequentes vestris precibus favorabiliter annu eramus quas secundum Deum possumus exaudire quia nobis arbitramur accrescere quod vobis pietatis intuitu possumus impertiri Ea propter dilecti in Domino filii vestris supplicacionibus inclinati auctoritate vobis presencium indulgemus ut intra terminos parochialium ecclesiarum illarum in quibus vobis veteres decime sunt concesse de novalibus quoque decimas percipere valeatis cum ubi manus conceditur munus etiam in hoc casu videatur esse concessum Nulli ergo omnino hominum liceat se noverit incursurum Datum Lateranis XI Kal Aprilis pontificatus nostri anno octavo