Charter Document - 04911106

Charter Document - 04911106


Charter Number: 04911106
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1253
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

U p l i Officialis curie Parisiensis coram nobis constituti dominus Galterius de Gornayo miles et nobilis mulier Dyonisia ejus uxor asserentes se habere terram apud Torciacum recognoverunt quod diu contentio fuerat inter ipsos ex una parte et Priorem et conventum de Gornayo ex altera super hoc quod ipsi petebant a dictis Priore et conventu ratione terrarum suarum de Torciaco usuagium in nemoribus Prioris et conventus sitis supra Noysiellum que dicuntur nemora de Booleto scilicet ad mittendum equos suos ad pascendum in dictis nemoribus post tres annos a tempore cesionis dictorum nemorum et etiam ad mittendum in nemoribus supradictis omnia animalia sua indifferenter ad pascendum quinque annos a tempore dicte cesionis Tandem recognoscerunt se nullum jus habere in nemoribus supradictis et remiserunt et quitaverunt dictis Priori et conventui quidquid juris habebant vel habere poterant Datum anno Domini MCCL tercio mense mayo