Charter Document - 04911104

Charter Document - 04911104


Charter Number: 04911104
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Discharge
Date: 1253
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Anno Domini MCC quinquagesimo secundo in festo Sti Mathei apostoli comparavit frater Evrardus prior Sti Martini de Campis personaliter coram consiliarios domini Regis Francorum in Parlamento Parisiensi existentibus in domo regia et exhibuit eis privilegium bone memorie Ludovici regis Francie et ducis Aquitanorum ecclesie Sancti Martini de Campis ab eodem rege concessum in quo inter multa alia continetur homines vel hospites Sti Martini non esse capiendos nisi in presenti forefacto fuerint deprehensi Et ideo petebat ab eisdem secundum tenorem privilegii supradicti sibi reddi duos hospites suos qui a preposito Parisiensi capti fuerant apud Noysiacum Magnum super Maternam occasione cujusdam homicidii perpetrati ut dicebant in quadam villa Sti Martini que dicitur Poirresec sita in dyocesi Carnotensi Predicti vero consiliarii dicto privilegio diligenter inspecto et sedentes pro tribunali pronuntiaverunt dictos hospites esse reddendos priori Sti Martini et reddi fecerunt eidem Hec autem sunt nomina predictorum consiliariorum qui presentes fuerunt videlicet Reverendi patres et domini Philipus archiepiscopus Bituricensis Reginaldus episcopus Parisiensis Johannes episcopus Ebroicensis magister Stephanus decanus Sti Aniani Aurelianensis magister Odo de Lorrez magister Guillelmus de Senonis magister Petrus de Sancto Martino magister Guillelmus de Orillac Hec sunt nomina militum et baillivorum qui presentes fuerunt Dominus Gaufredus de Capella miles consiliarius Domini Regis qui supradicta pronuntiavit dominus Philipus de Chaneveriis miles baillivus Stampensis dominus Garinus de Rocai miles Johannes Monetarius baillivus Aurelianensis Robertus de Pontisara baillivus de Caan in Normannia Stephanus dictus Tatevin [Tate]saveur de Aurelianis prepositus Parisiensis et Guerno de Verbrie similiter prepositus Parisiensis Hii fuerunt presentes cum priore Garinus capellarius ejusdem prioris Rolannus subcamerarius Radulphus de Sto Laurentio