Charter Document - 04911103
Charter Number: | 04911103 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1252 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno Domini MCC quinquagesimo secundo sabbato post festum Bti Nicholai hyemalis fecit emendam Ricardus dictus Cochet super quodam homicidio apud Bonellam perpetrato et eidem Richardo imposito in manu fratris Mathei tercii prioris Sti Martini de Campis Paris apud Stum Martinum in palatorio quod est juxta portam mediam dicto fratre Matheo cum Jacobo majore Sti Martini loco prioris ejusdem loci tunc absentis presidentibus et vices illius in hac parte gerentibus pace tamen inter dictum Ricardum et amicos hominis occisi prius composita et firmata Et ad hoc faciendum interfuerunt presentes frater Radulpis de Remis frater Guellelmus de Longapira frater Joannes de Creciaco frater Rogerus de Bonella frater Robertus de Encra frater Symon de Remis frater Symon de Castris frater Adam de Stampis monachi Sti Martini Guillelmus dictus Juvenis Johannes dictus li Flamans Renaudus de Coquina hospitarius Johannes frater ejus Guillelmus de Sartrino Guillelmus qui fuit serviens de Vitriaco Symon hospitarius claustri