Charter Document - 04911094

Charter Document - 04911094


Charter Number: 04911094
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1251
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

O p l i Officialis curie Parisiensis Petrus de Villanova Regis recognovit quod ipse inerat conventiones cum Nicholao Arrodi cive Parisiensi in hunc modum quod dictus Nicholaus sibi tradiderat quoddam arp terre site apud Villam Novam contiguam muris domini Guillelmi Le Bouc militis plantandam et redigendam in vineam infra iv annos proximo venturos fideliter excolet de omnibus faccionibus in ipsius sumptibus preterquam de eschalatis quos idem Nicholaus tenebitur ministrare Nicholaus habebit medietatem omnium fructuum in dicta terra plantanda crescentium Elapsis vero dictis iv annis ad d Nicholaum dicta res cum proprietate ipsius libere revertetur De omnibus predictis adimplendis Gilebertus Poucart Matheus Guernon et Henricus de Vitriaco coram nobis se constituunt plegios Datum anno Domini MCCL primo mense novembri