Charter Document - 04911092
Charter Number: | 04911092 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Officialis curie Parisiensis Guillelmus Surdus de Campis armiger et domicella Maria ejus uxor confessi fuerunt quod defunctus Johannes dictus Rufus miles quondam pater ipsius Guillelmi olim concessit Priori de Gornayo ad xii sextarios siliginis et vi sextarios ordei annui admodiationis xiv arp terre arabilis et vii arpenta prati sita videl terra inter Marchelum Clodovei et vineas de Chanolio contigua culture conventus pratum vero super forestam aque de Gornayo inter forestam dictam et fontem dicti Chanoli que tenebat in feodum a domino Guillelmo dicti Barbe milite Sed quia ipse Guillelmus Surdus recusaverat facere homagium super dicto feodo dicto Guillelmo Barbe remanserat dicta terra inculta biennio et amplius propter oppositionem ipsius G Barbe militis et quia Prior et conventus proinde dampnificati fuerunt multis modis sane tandem promiserunt dicti G et Maria quod dictam terram garantizabunt et liberabunt in judicio et extra dictis Priori et conventui ad usus et consuetudines Francie contra dominos feodi Anno Domini MCC quinquagesimo primo mense augusto