Charter Document - 04911085
Charter Number: | 04911085 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1249 - 1250 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Martinus monachus Sti Martini Campensis ad Parisios factus abbas Latiniacensis id eruditione et prudenter instituta vite ratione emeritus quibus experentia confirmatis aditum sibi fecit et patefecit ad regimen celeberrimi cenobii Sti Vedasti apud Atrebates quod prudentissime administravit annis xiv Ac tandem anno Christi MCCL e vivis excessit Martinus abbas Sti Vedasti Atrebatensis dedit nobis quandam capsulam pretiosam cum dalmatica et tunica Dedit etiam denarios de quibus prior Ste Gemme emit quindecim libras annui redditus de quibus emuntur tunice conventus anno quo non dantur pellicie Martinus II antea monachus Sti Martini de Campis deinde abbas Latiniacensis postmodum abbatiali Sti Vedasti dignitate auctus est a Gregorio IX die Ste Agnetis an Dom MCCXXXVI seu MCCXXXVII Nominatur M abbas Sti Vedasti MCCXXXIX et integro nomine Martinus MCCXLV mensibus Maio et Novembri in schedis D Maillart patroni meritissimi in curia Parlementi Parisiensis quas nobiscum perhumaniter communicavit Inter plurima que a summis Pontificibus obtinuit diplomata quibus bonorum jurium et privilegiorum conservationi prospectum est illud insigne est Innocentii IV quo abbatibus Vedastinis potestas datur conferendi minores ordines suis monachis et utendi pontificiis insulis mitra et baculo pastorali At brevi tempore his honoribus frui licuit Martino qui post annum elapsum xvii kal Junii MCCXLIX obiit per tredecim annos et quatuor circiter menses de suis benemeritus