Charter Document - 04911078

Charter Document - 04911078


Charter Number: 04911078
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1249
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis Xristi fidelibus ad quos pres littere pervenerint minister et fratres Sti Maturini Parisiensis ordinis Ste Trinitatis et Captivorum salutem in vero Salutari Noveritis quod cum Isabellis de Corbolio pro salute anime sue ejusque predecessorum nobis quoddam arpentum vinee in elemosinam contulerit situm apud Ronienvile in monte videlicet de Nousi inter vineam Agnetis La Sauniere ex una parte et vineam Symonis de Corbolio ex altera de dominio et censiva virorum religiosorum et honestorum Prioris Sancti Martini de Campis in xii den annui census oneratum dicti Prior et conventus elemosinam laudaverunt et approbaverunt nobis concedentes ut dictam vineam in manu mortua in perpetuum teneamus Datum anno Domini MCCXL nono mense decembri