Charter Document - 04911075

Charter Document - 04911075


Charter Number: 04911075
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1249
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

U p l i Officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presentia constituti Droco Frumentin et Margareta ejus uxor recognoverunt se vendidisse Stephano Mathei servienti Domini Regis et ejus heredibus pro septem libris et dimidio turon duo arpenta et dimidium terre sita apud Roissiacum in Gliseria in campiparte Prioris de Gorneio De recto vero garandia facienda et pena si committatur solvenda Andreas Quarrez et Symon dictus Clericus se constituerunt plegios coram nobis quilibet eorum in solidum et per fidem Datum anno Domini mill ducent quadragesimo octavo mense marcio