Charter Document - 04911073
Charter Number: | 04911073 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
O p l i magister Hugo de Lupidomibus canonicus et officialis Belvacensis Cum Prior et conventus Beati Martini de Campis mihi quandam vineam quam habebant apud Meruacum liberaliter concessissent a me quamdiu vivam pacifice possidendam ego concessi quod ego procurabo infra triennium erga dominos a quibus movet dicta vinea si infra dictum tempus domini qui hoc possint facere inveniantur in partibus nostris quod dicta vinea in manu mortua eisdem Priori et conventui post decessum meum cum omni melioratione revertetur Actum anno Domini MCCXL octavo mense februario dominica que cantatur Invocavit me