Charter Document - 04911068
Charter Number: | 04911068 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
O p l i Officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod coram nobis constituti Petrus dictus Boulie de Kala miles et Genovefa ejus uxor et Thomas dictus Dariole de Torciaco miles et Matildis ejus uxor asserentes se habere terram apud Torciacum asseruerunt et recognoverunt quod diu contentio fuerat inter ipsos et conventum de Gorneio super hoc quod dicti milites et eorum uxores petebant ratione terrarum suarum de Torciaco usuagium in nemoribus dictorum Prioris et conventus sitis supra Noisiellum que nemora dicuntur nemora de Boolesa scilicet ad mittendum equos suos ad pascendum in dictis nemoribus post tres annos a tempore cesionis dictorum nemorum et etiam ad mittendum in dictis nemoribus omnia animalia sua indifferenter ad pascendum post quinque annos a tempore dicte cesionis tandem dicti milites quitaverunt dictis monachis quicquid jus habebant in nemoribus supradictis Datum anno Domini MCCXL octavo mense julio