Charter Document - 04911050
Charter Number: | 04911050 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1246 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Anno Domini mill ducent quadrag quinto die dominica qua cantatur Exurge recognovit Reginaldus de Chamongnais se esse hominem de corpore ecclesie Sancti Martini de Campis et ecclesie Sancti Petri de Chosiaco et juravit quod se de cetero tenebit pro homine de corpore ecclesie Sancti Martini de Campis Paris et ecclesie Sancti Petri de Chosiaco in Bria Hoc autem juramentum factum est apud S M de C P in camera prioris presentibus hiis fratre Evrardo priore Sti Martini fratre Ascelino suppriore S M et fratre Guillelmo dicto Pate tunc sacrista et fratre Simone capellano domini Prioris et fratre Adam capellano Similiter et presentibus his militibus domino Gaufrido de Nigella domino Henrico de Gres nepote Prioris et hiis clericis Philipo persona ecclesie Sancti Petri de Chosiaco et magistro Guillelmo persona ecclesie de Gornaio et canonico ecclesie Farimonasterii et presentibus hiis servientibus Clemente serviente prioris Jaquelino majore Sti Martini Adam de Aula magistro Nicolao carpentario