Charter Document - 04911048
Charter Number: | 04911048 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
frater Petrus humilis prior Beate Marie de Gournaio ut melius ac libentius servitium Dei celebrare teneatur de assensu totius conventus ordinavimus quod dictus conventus cum redditibus pratis terris vineis et aliis que pro tempore possidebat vel amodo habere poterit tam emptione quam legatis vel elemosinis sexdecim libras paris pro universis pitanciis in quibus dicto conventui tenebamur exceptis quinque precipuis festivitatibus Nativitate videlicet Domini Pascha Pentecoste Assumptione Bte Marie Virginis et Nativitate ejusdem pro generale faciendo conventui tantum bis in hebdomada per xxxvi hebdomadas quod generale conventus facere tenebitur cenis pro tribus minutionibus que fiunt in anno pro infirmariis que fiunt post Natale Domini in perpetuum singulis annis pacifice possideat Dictas vero xvi lib assignavimus xiv in pedagio de Gornaio et ii apud Meduntam Concessimus quod ipse conventus redditus pitanciarum suarum exceptis illis quas pro tempore possidebant et exceptis dictis xvi libris usque ad xx lib valeant in censiva nostra augmentare Datum anno Domini MCC quadrag quinto mense novembri