Charter Document - 04911045

Charter Document - 04911045


Charter Number: 04911045
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1245
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

O p l i Officialis curie Parisiensis Balduinus de Cellis Johannes Blondelli et Petrus de Cellis armigeri asseruerunt quod defuncta Odelina uxor quondam defuncti Enardi de Clichiaco dederat et concesserat in elemosinam ecclesie Beati Martini de Campis duo arpenta et dimidium sita apud Vitriacum in loco qui dicitur Grandus Campus in una pecia in censiva dictorum Balduini et Johannis que onerata erant dicto Balduino in ivor denariis et obolo et dicto Johanne in decem denariis et obolo census capitalis Asseruit enim d Petrus quod ipse erat primus dominus feodi dicte terre Quam donationem dicti Balduinus Johannes et Petrus coram nobis laudantes concesserunt Datum anno Domini MCCXLV mense aprilis