Charter Document - 04911040
| Charter Number: | 04911040 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1244 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
O p l i Guillelmus permissione divina Parisiensis ecclesie minister licet indignus in Domino salutem Notum facimus quod cum esset contentio inter religiosos viros Priorem et conventum Sancti Martini de Campis Paris ex una parte et Symonem Juvenem de Pissiaco militem ex altera super eo videlicet quod idem Symon dicebat metas debere removeri cum nec de assensu suo nec assensu Elysabet uxoris sue de cujus hereditate movebat dictum nemus de Bouuranna sicut asserebat predictus Symon fuissent posite Dicti vero Prior et conventus Sancti Martini dicebant dictas metas fuisse positas de concessione et voluntate Simonis de Pissiaco militis patris ipsius Symonis Juvenis qui dictum nemus tenebat ut dicitur et etiam in presentia mandati prepositi patris assensu utriusque partis ad hoc missi sicut patebat per litteras dictorum Simonis patris et prepositi Unde dicti Prior et conventus petebant et dicebant pred metas debere remanere sicut posite fuerant Tandem pro bono pacis et de bonorum virorum consilio in presentia dilecti et fidelis clerici nostri Danielis canonici de Campellis in Bria ad hoc a nobis specialiter missi dictus Simon Juvenis et uxor sua de cujus hereditate movebat dictum nemus de Buranna ut dicebatur et Symon armiger filius dictorum Symonis Juvenis et Elysabeth voluerunt et concesserunt quod dicte mete remanerent in perpetuum ubi posite fuerant Datum anno Domini mill ducent quadrag quarto mense julio
