Charter Document - 04911013

Charter Document - 04911013


Charter Number: 04911013
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1241
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

U p l i magister Haymo unicus judex a Domino Legato delegatus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos litteras Majoris scabinorum et tocius communitatis de Orrevilla anno Domini MCCXL primo die mercurii post Quasimodo vidimus in hec verba sigillo dictorum Majoris scabinorum et communitatis sigillatas [] Item U p l i notum facimus nos litteras venerabilis viri Th de Carn officialis Ambianensis vidisse in hec verba [] Cum autem inter viros religiosos Priorem et conventum Sti Martini de Campis Parisiensis ex una parte et dictos Majorem scabinos et communitatem de Orreville ex altera diu coram nobis auctoritate predicti Domini Legati nomine Prioratus de Lenniaco super Canchiam fuit litigatum super decima territorii dicte ville de Orrevilla ad kayum Domini ejusdem ville singulis annis tempore messis sub eorum sumptibus propriis adducenda Nos ea omnia et singula que in pred litteris tam Majoris quam dicti Officialis Amb vidimus contineri rata habentes et grata in hujus rei testimonium et confirmationem presentes litteras auctoritate dicti Domini Legati nobis in hac parte commissa ad petitionem procuratoris dictorum Prioris et conventus Sti Martini sigillo nostro fecimus communiri Actum anno Domini mill ducent quadrag primo mense aprili

Markups

Names Markup:



U p l i magister Haymo unicus judex a Domino Legato delegatus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos litteras Majoris scabinorum et tocius communitatis de Orrevilla anno Domini MCCXL primo die mercurii post Quasimodo vidimus in hec verba sigillo dictorum Majoris scabinorum et communitatis sigillatas []embed Item U p l i notum facimus nos litteras venerabilis viri Th de Carn officialis Ambianensis vidisse in hec verba []embed Cum autem inter viros religiosos Priorem et conventum Sti Martini de Campis Parisiensis ex una parte et dictos Majorem scabinos et communitatem de Orreville ex altera diu coram nobis auctoritate predicti Domini Legati nomine Prioratus de Lenniaco super Canchiam fuit litigatum super decima territorii dicte ville de Orrevilla ad kayum Domini ejusdem ville singulis annis tempore messis sub eorum sumptibus propriis adducenda Nos ea omnia et singula que in pred litteris tam Majoris quam dicti Officialis Amb vidimus contineri rata habentes et grata in hujus rei testimonium et confirmationem presentes litteras auctoritate dicti Domini Legati nobis in hac parte commissa ad petitionem procuratoris dictorum Prioris et conventus Sti Martini sigillo nostro fecimus communiri Actum anno Domini mill ducent quadrag primo mense aprili