Charter Document - 04911011

Charter Document - 04911011


Charter Number: 04911011
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1241
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

O p l i E[vrardus] prior Sancti Martini de Campis Parisiensis Stephanus archidiaconus et Ferricus Paste miles Francie marescallus salutem in Domino Noverint universi quod cum Prior de Longoponte peteret a Johanne de Botervillari milite quod ipse quandam terram quam emerat apud Piscosiam in censiva ecclesie Longipontis poneret in manu rusticali quam dicta ecclesia sufficienter posset justiciare et diceret idem Prior quod hoc promiserat idem miles predecessori ipsius Prioris et ipsi Priori promiserat hoc infra festum Omnium Sanctorum postremum preteritam se facturum dictus vero Johannes recognosceret quod hoc re vera promiserat sed per sufferenciam Prioris hoc dilatum fuisse asserebat Tandem in nos compromiserunt dicti Prior et Johannes promittentes quod quicquid supra dicta contemtione ordinaremus observarent Nos autem cum per consensum dictarum partium non possemus amicabiliter componere inter ipsos dicimus dicto militi per dictum nostrum quod ipse dictam [terram] poneret extra manum suam sicut ipse promiserat et dictus Prior pecierat hoc eodem et dicimus ei quod hoc faceret infra festum Penthecostes proximo venturam Datum anno MCC quadragesimo primo mense aprili