Charter Document - 04911008
Charter Number: | 04911008 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1241 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
U p l i Officialis curie Parisiensis in nostra presencia constituta nobilis mulier Maria relicta Hugonis dicti Lupi de Villapicta militis recognovit quod prior et monachi Sti Nicholai de Aciaco juxta Silvanectum campipartem habebant in quadam cultura que fuit ut dicitur dicti Hugonis sitam apud Villampictam ad ulmum Herberti in qua continentur circiter quatuordecim arpenta terre arabilis Item recognovit quod inter ipsam et dictos monachos Silvanectenses ordinatum fuit de assensu conventus Sancti Martini de Campis Paris quod dicta Maria et heredes dicti Hugonis vel quicumque dictam terram tenuerint solvere tenebuntur pro campiparte dicte terre sive exculta fuerit sive non in crastino Omnium Sanctorum annuatim quinque sextarios bladi videlicet tres sextarios boni hybernagii quale creverit in dicta cultura vel eque boni ad mensuram Beati Dyonisii et duos sextarios avene ad eandem mensuram Actum anno Domini mill ducent quadrag mense marcio