Charter Document - 04911006
Charter Number: | 04911006 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1241 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Officialis Silvanectensis universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis quod Petrus de Granchia et Hellisendis uxor ejus in nostra presentia constituti recognoverunt se tenere a Priore Sancti Nicholai Silvanectensis diocesis duas pecias vinee site inter duas vias Sancti Nicholai contigue vinee que fuit Odonis de Paris ex una parte et vinee que fuit Henrici de Cambio ex altera ad duos denarios censuales annuatim reddendos in Natale Domini et si contingeret dictum Petrum aut heredes suos vel illum qui dictam vineam tenuerit vendere supercensum qui debetur eidem Petro de dicta vinea ipse Petrus vel heredes sui aut qui dictam vineam tenuerit tenerentur quotiescumque dictus supercensus venderetur in toto vel in parte aliqua reddere Priori predicto quindecim solidos paris pro ventis De hiis autem firmiter observandis predicti Petrus et Hellisendis in manu nostra fidem dederunt corporalem In cujus rei Actum anno Domini MCCXL mense februario