Charter Document - 04911001
Charter Number: | 04911001 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Albericus Dei gratia Carnotensis episcopus U p l i salutem in Domino Notum facimus quod magister Andreas persona ecclesie de Behoust coram Reverendo Patre archiepiscopo Rothomagensi a Domino Papa unico judice delegato nomine ecclesie sue petebat a viris religiosis Priore et conventu et hostellario Bti Martini de Campis Par majores decimas et minutas sitas in villa de Behoust et decimas novalium sitas infra fines dicte parrochie et medietatem oblationum cappelle Sti Hylarii site infra fines dicte parrochie que dicebat de jure communi ad ecclesiam suam de Behoust pertinere tandem amicabilis composicio intervenit in hunc modum quod dictus A persona ecclesie de Behoust omnia supradicta in perpetuum quictavit Priori et hostellario dicti vero Prior et hostellarius quictaverunt dicto magistro A persone de Behoust et successoribus suis nomine ecclesie sue terciam partem minute decime communis quam percipiebant in villa de Behoust in vico Sti Hylarii quem publica strata dividit versus Gerencerias quictaverunt eciam decimas terrarum et vinee que sunt proprie presbiteri de Behoust que inferius exprimuntur Datum Carnoti anno Domini MCC tricesimo nono mense decembri