Charter Document - 04910991
Charter Number: | 04910991 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
U p l i Officialis curie Parisiensis in nostra presencia constituti domnus Guido de Muniaus miles et Jaquelina ejus uxor asseruerunt quod habebant undecim denarios capitalis census videlicet quinque den super medietate quinque carteriorum vinearum juxta pratum Galeranni et sex denarios in Giris Quas vineas Robertus dictus Legatus dedit in elemosinam ecclesie Sti Martini de Campis et eciam quod habebant super teneura dicte ecclesie apud Clamarcium novem alios denarios capitalis census que omnia eidem ecclesie dederunt in elemosinam perpetuam Datum anno Domini MCC tricesimo nono mense mayo