Charter Document - 04910982
Charter Number: | 04910982 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1238 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentibus pariter et futuris ad quos littere iste pervenerint Radulfus de Francovilla miles salutem in Domino Universitati vestre notum facio quod Petrus de Beelai miles pro salute anime sue et parentum suorum dedit et concessit in perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Bti Leonorii de Bellomonte quatuor sextarios bladi hybernagii et prior[i] de Corcellis duos sextarios accipiendos annuatim in granchia decimaria apud Francovillam infra festum Omnium Sanctorum Ego vero Radulfus et heredes mei tenemur dictam elemosinam garandisare contra omnes et annuatim reddi facere ad prefixum terminum integre et quiete Et ut hoc ratum et stabile in perpetuum habeatur presentem paginam sigilli mei testimonio roboravi Actum anno Domini MCC tricesimo octavo mense novembri