Charter Document - 04910977
Charter Number: | 04910977 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1238 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
U p l i Officialis curie Parisiensis dominus Johannes dictus M[oster] de Veteri Corboilo [miles] et Beatrix uxor ejus asseruerunt quod habebant in decima tocius decime de Noysiaco Magno et de Villaribus tam in vino et grano quam palea ac rebus aliis quantum presbyterium ecclesie de Noysiaco Magno quam decimam cum tractu omni dominio et omni jure quod in ea habebant recognoverunt se vendidisse in manu mortua ecclesie Sti Honorati Parisiensis pro sexcies viginti libris paris ad usus et consuetudines Francie Ad hec domnus Stephanus de Penil miles et Ada uxor ejus filia dictorum Johannis et Beatricis dictam venditionem voluerunt et concesserunt Robertus vero et Guillelmus de Villaribus fratres armigeri primi domini et Johannes de Linais subtus Montem Lethericum secundus dominus feodi in quo dicta decima sita esse dicitur dictam venditionem voluerunt et concesserunt Et de recta garandia ferenda quocienscumque necesse fuerit domini Guido Beliardi de Villapecta Thomas de Chevriaco Odo de Leugniaco milites et Guillelmus de Chevriaco armiger se plegios constituerunt Datum anno Domini MCC tricesimo septimo mense januario Conventum etiam fuit quod si forte contingeret dictam decimam evinci vel retrahi ratione propinquitatis per aliquem vel alio aliquo modo irritarri dicti Johannes Moster et uxor ejus viginti libras paris pro dampnis et deperditis reddere tenerentur ecclesie Sti Honorati