Charter Document - 04910975
Charter Number: | 04910975 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Petrus Dei gratia Meldensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverint universi quod cum esset discordia inter religio[sos] viros Priorem et monachos Sancti Martini Parisiensis ex una parte et nobiles viros Raconem et Arnulphum de Gauera fratres mili[tes] dominos de Gandeluco ex altera super eo videlicet quod dicti fratres exigebant et habere volebant in prioratu de Choysiaco in Bria et in eadem villa et in ipsius [vil]le potestate advocationem talliam et justiciam et alia que omnia dicebant ipsi fratres ad ipsos fratres pertinere de jure dictis Priore et monachis ex [ad]verso dicentibus dictos fratres nihil habere juris in aliquo premissorum Tandem communicato bonorum consilio cartis et privilegiis dictorum Prioris et [mo]nachorum a dictis Racone et Arnulpho diligenter inspectis ut dicebant et per hec attendentes iidem fratres se nichil habere juris in aliquo predictorum eorum Prioris et monachorum impetitione super hiis se promiserunt penitus desistendos et si quid juris forsitan in dicto prioratu vel villa de Choysiaco vel [in pertinentiis] ejusdem ville vel in ipsius ville potestate vel in hominibus ipsius potestatis vel tallia vel justicia vel advocatione predictis vel horum omnium aut aliquorum parti aliqua habebant dicti Raco et Arnulphus id ob remedium animarum suarum dictis Priori et monachis quitaverunt in perpetuum [] ipsos Raconem et Arnulphum pertinet homagiis feodorum qui sunt in potestate de Choysiaco et servitiis pertinentibus ad ipsos feodos in quibus feodis [mona]chi magnam justiciam et viariam habent in perpetuum et habebunt preterquam in feodo de Millehart promittentes fide prestita in manu nostra se contra [] [per] se nec per alium nunquam venturos et se nichilominus obligentes et heredes suos per se et ipsis et aliis qui causam habent vel haberent a se vel heredibus suis ad rectam garandiam [] dictis Priori et monachis super ista pace si forte contra eam aliquid ab aliquo contingeret attemptari Et sciendum quod ejusdem pacis occasione dicti Raco et Arnulphus [] a dictis Priore et monachis nichil habuisse nec exinde aliqui habere intendebant aut sperabant In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine [] Actum anno Domini MCCXXX septimo mense septembri