Charter Document - 04910966
Charter Number: | 04910966 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Galterus Dei gratia Senonensis archiepiscopus In nostra presentia constitutus Gaufridus presbiter parochialis de Flagiaco concessit quod in hebergagio Gilonis de Flagiaco militis sito apud Bellamfontanam fiat capella in qua a proprio ejusdem Gilonis capellano celebrentur divina ita quod prefatus presbiter vel successores sui non tenebuntur ibidem aliquod divinum officium celebrare nisi velint capellanus quoque quociens cuoque muttabitur fidelitatem faciet proprio juramento Priori et monachis de Cannis et prefato presbitero quod omnes oblaciones que fient in eadem capella reddet fideliter et quod de jure parrochiali se nullatenus intromitteret Actum anno Domini MCC tricesimo sexto mense julio