Charter Document - 04910965

Charter Document - 04910965


Charter Number: 04910965
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Ammortisement
Date: 1236
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Johannes de Bellomonte miles Omnibus p l i notum facio quod ego de assensu et voluntate Isabellis uxoris mee dedi et concessi in puram et perpetuam elemosinam ut monachi Beate Marie de Gournayo supra Maternam ibidem Deo et beate Marie servientibus teneant et possideant imperpetuum in manu mortua sine aliqua coactione vendendi sive alienandi seu ponendi extra manum suam duo arpenta prati apud Gournayum sita ut dicitur sub Noa que movebant de feodo meo ex parte Ysabellis uxoris mee que videlicet duo arpenta dominus Guillelmus de Claciaco quondam miles in infirmitate positus contulit ecclesie Bte Marie de Gornayo Quod autem ista concessio rata et inconcussa imperpetuum permaneat ego Johannes de Bellomonte miles et Ysabellis uxor mea que istam concessionem et donationem voluit et laudavit dicta duo arpenta prati predictis monachis de Gornayo confirmavimus et presentem paginam sigillorum nostrorum impressione fecimus roborari Actum anno Domini MCC tricesimo sexto mense junio