Charter Document - 04910957

Charter Document - 04910957


Charter Number: 04910957
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Arbitration
Date: 1236
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Almaricus de Mellento dominus de Cauda et de Gornaio cum contentio esset inter conventum de Gornaio super Maternam ex una parte Johannem de Campis et Beatricem ejus uxorem Reginaldum Petrum armigeros et Radulfum clericum fratres ex altera parte super eo quod Prior et conventus dicebant quod hospites qui in domo dictorum fratrum sita apud Gornaium manent tenentur molere per bannum ad molendina Prioris apud Gornaium compromiserunt in me sub pena centum librarum parisiensium Ego adjudicavi conventui quod dicti hospites tenentur de cetero molere per bannum ad molendina Prioris Constituerunt dicti fratres fide jussores quorum nomina sunt hec Ego Almaricus super eo quod a me tenent in feodum Dominus Guillelmus de Mellento Hugo Ruket Robertus major Drogo dictus Cotele tali conditioni quod si dicti fratres resilirent ab arbitrio meo prolato quod dicti fide jussores infra octo dies submonitionis mee tenerent prisionem apud Parisius nec villam exirent quousque mihi de dictis centum lib plenarie esset satisfactum Actum anno Domini MCCXXXV mense martio