Charter Document - 04910951
Charter Number: | 04910951 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Guillelmus permissione divina Parisiensis ecclesie minister indignus universis p l i eternam in Domino salutem Notum facimus quod in presentia nostra constituti Reginaldus armiger filius domini Odonis de Mintriaco militis et Margarita ejus uxor recognoverunt se vendidisse ecclesie Sancti Martini de Campis Parisiensis pro centum libris paris jam solutis prout confessi sunt coram nobis quicquid habebant in decimis bladi et vini de Livriaco in quibus decimis dicta ecclesia habet et prius habebat medietatem liberam et quietam et in alia medietate dimidium modium bladi videlicet medietatem hybernagii et medietatem avene In residuo vero ejusdem medietatis dictarum decimarum quod supererat post predictum dimidium modium bladi habuerunt Adam miles et Jakelina ejus uxor duas partes quas eidem ecclesie vendiderunt prout in nostris litteris vidimus contineri dicti autem Reginaldus et Margarita ejus uxor filia defuncti Gileberti de Malorespectu militis tertiam partern Promiserunt nichilominus dicti Reginaldus et Margarita ejus uxor fide in manu nostra prestita corporali quod contra venditionem predicte tercie partis dicte medietatis decime per se nec per alium non venient in futurum et quod eandem venditionem dicte ecclesie ad usus et consuetudines Francie garantizabunt contra omnes Asseruerunt insuper coram nobis dicti Reginaldus et Margarita ejus uxor quod dicta tertia pars predicte medietatis decime movebat de hereditate dicte Margarite et quod eadem decima movebat de feodo dicte ecclesie Preterea Guillelmus de Malorespectu avunculus ejusdem Margarite Petrus de Vileron cognatus germanus ejusdem Margarite in presentia nostra constituli voluerunt laudaverunt et concesserunt venditionem predicte tertie partis medietatis dicte decime et promiserunt fide media quod contra per se vel per alium non venient in futurum quitantes nichilominus dicte ecclesie quicquid juris in dicta tertia parte habebant vel habere poterant in futurum Preterea dicti Guillelmus et Petrus dominus Odo de Mintriaco pater dicti Reginaldi et Johannes frater ejusdem Reginaldi in presentia nostra constituti de supradictis tenendis et firmiter observandis ad usus et consuetudines Francie se plegios constituerunt quilibet in solidum et per fidem Quod ut ratum et firmum permaneat presentes litteras sigillo nostro duximus roborandas Actum anno Domini MCC tricesimo quinto mense julio