Charter Document - 04910935

Charter Document - 04910935


Charter Number: 04910935
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1235
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Ludovicus Dei gratia Francorum rex Notum facimus quod nos litteras bone memorie Johannis quondam comitis Bellimontis vidimus in hec verba [] Quia vero predictas duodecim libras annui redditus assignatas super granchiam de Baerna et in torculari de Baerna sicut superius est expressum ibi percipere non poterat ecclesia memorata eo quod monialibus de Borrenc concesseramus grangiam supradictam idcirco dictas duodecim libras eidem ecclesie Bellimontis permutavimus in transverso pontis Bellimontis singulis annis ab ipsa ecclesia ad festum Sti Remigii percipiendas Super grangiam autem predictam vel in torculari prefato de eisdem duodecim libris nichil de cetero percipiet prefata ecclesia Bellimontis In cujus rei testimonium sigillum nostrum pres litteris duximus apponendum Actum apud Bellummontem anno Domini MCCXXX quarto mense januario

Markups

Names Markup:



Ludovicus Dei gratia Francorum rex Notum facimus quod nos litteras bone memorie Johannis quondam comitis Bellimontis vidimus in hec verba []embed Quia vero predictas duodecim libras annui redditus assignatas super granchiam de Baerna et in torculari de Baerna sicut superius est expressum ibi percipere non poterat ecclesia memorata eo quod monialibus de Borrenc concesseramus grangiam supradictam idcirco dictas duodecim libras eidem ecclesie Bellimontis permutavimus in transverso pontis Bellimontis singulis annis ab ipsa ecclesia ad festum Sti Remigii percipiendas Super grangiam autem predictam vel in torculari prefato de eisdem duodecim libris nichil de cetero percipiet prefata ecclesia Bellimontis In cujus rei testimonium sigillum nostrum pres litteris duximus apponendum Actum apud Bellummontem anno Domini MCCXXX quarto mense januario