Charter Document - 04910930

Charter Document - 04910930


Charter Number: 04910930
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Carta Radulfi de Monte Iovis militis Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Meldensis salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presentia constituti [Radulfus] de Monte Iovis miles et Ermengardis uxor ejus asseruerunt quod ipsi habebant Parisias in Figlaria et circa Figlariam censum capitalem fundum terre et dominium Asseruerunt etiam quod ipsi habebant vineas et terras sitas prope Charronam et juxta pressorium quod vocatur pressorium Urselli que omnia tenebant in feodum ut dicebant a nobili viro Adam Harenc milite Omnes res predictas et omnia alia superius nominata et jus quod sibi competebat in eisdem recognoverunt dicti Radulfus et uxor ejus se dedisse et concessisse in puram et perpetuam elemosinam Ecclesie Sancti Nicholai de Aciaco juxta Silvanectum et monachis Deo ibidem servientibus nihil juris sibi nec eorum heredibus in hiis omnibus retinendo promittentes fide data in manu nostra quod contra donationem et concessionem istas per se vel per alium non venient in futurum et quod omnia predicta guarantizabunt contra omnes Ecclesie et monachis memoratis Renuntiaverunt eidem dicti Radulfus miles et uxor ejus coram nobis omni exceptioni et omni juris auxilio tam canonici quam civilis que sibi possent competere quin si opus esset garentizarent dictis Ecclesie et monachis elemosinam supradictam In cujus rei testimonium presentes litteras ad petitionem dictorum Radulfi militis et uxoris sue fecimus sigillo Meldensis curie roborari Actum anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo quarto mense septembri